- BARROSIUS Johannes
- BARROSIUS JohannesOlyssipone-Lusitanus, scripsit Historiam Asiae, et Indiarum, cuius quidem pars prima prodiit A. C. 1552. secunda et tertia, A. C. 1563. quarta demum, curâ Philippi IV. A. C. 1615. Coetenim educatus est in Aula Emanuclis et apud fil. quoque huius Iohannem Regem gratiâ floruit. Fuit porro Praefectus S. Georgii de Mina, in ora Africae, et tandem Thesaurarius Indiarum. Alphonsus Ulloa partem Historiae eius ex Portugallica lingua in Hispanicam transtulit. Non desunt tamen, qui illam non magni aestiment. Obiit A. C. 1565. aetat. 70. ferme. Alius eiusdem nominis floruit in eodem regno, sub Iohanne III. Circa A. C. 1540. auctor Descriptioms provinc. inter Durium et Minium. Alius, Barrosius itidem seu Barrius dictus, Hispanus, auctor fuit Historiae Ferdinandi et Isabellae. Vide Anton. Teissier in Elogiis Volum. 1. et 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.